monumenta.ch > Ambrosius > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 5, 21
Esto tamen fuisse in illis aliquid acerbitatis, quem virtus animi non abscondit dolorem. Neque enim profundum mare negaverim, quia vadosa sunt littora; neque coelum lucidum, quia interdum obtexitur nubibus: neque terram fecundam, quia aliquibus locis ieiuna glarea est: aut laetas segetes, quia intermixtam solent habere sterilem avenam. Similiter puta beatae messem conscientiae interpellari aliquo acerbo doloris. Nonne totius manipulis vitae beatae, si quid forte accidit adversi atque amaritudinis, tamquam sterilis avena absconditur, aut tamquam lolii amaritudo frumenti suavitate obducitur? Sed iam ad proposita pergamus.